AQUILA Militatis Romanorum

AQUILA Militatis Romanorum
AQUILA Militatis Romanorum
quam illi an a Thuscis, uti diximus; an ab Epirotis, quos etiam hôc insigni in bello usos fuisie, nummi loquuntur, accepertunt: erat vel autea, vel argentea, summae hastae praepilatae suffixa expansisque alis, interdum fulmen unguibus tenebat, quasi iaculature. Servabatur Romae in Aeratio, quod in Saturni Templo erat, indeque deprompta educebatur in bellum. Defigebatur autem in terram, cum in pugna, tum in castris: ande si, cum opus esser, aegre avelleretur, ut Crasso Euphratem transituro contigit, pessimi ominis locô habehatut. Vide inprimis Dionem Histor l. 40. Huic porro signo sacellum sen fanulum im ponebatur quadtatum venerationis causâ: Signa namque militaria Deorum rum instar coluisse Romanos, locuples testis est Dionys. Halicarn. l. 6. ideoque Tacitus, Romanas aves propria Legionum Numina, appellat, Annal. l. 2. c. 17. et exstant nummi Augusti, eum ara accensa intra tria signa militatia; Aquilam, Legionis insigne et advo signa cohortium. saepus quoque sertô hae Aquilae cingebantur; et suppositis hastis clypei sive orbes aurei affigebantur, ut videre est in columna Traiani, continentes imagines Caesatum humerotenus expressas: quas qui gestabant, dicebantur Imaginiferi. Ex hac vero castrensi religione ortus est signorum amor et deserendi nefas, hincque maximum ad pugnam incitamentum fuit, figna in hostes aut vallum obsessum iccille, quo alacrius repeterentur. Aquilas namque amisfsas Romanos aegerrime tulisse, ex historia Varianae cladis patet etc. Vide Feschium supra laudatum Dissertat. de Insignibus, et plura retro in voce Aquila.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”